[Untitled]
- has title
- Notes
TRANSCRIPT, COL. 1
152
Procura
In nomine domini amen. Giletus Percivalis
corrigiarius in Ianua filius Nicolai, et ab eo ut
aservit emancipatus, omni iure via modo et
forma quibus melius potuit et potest, fecit constituit
et ordinavit et loco ipsius posuit et ponit suum
verum certum et legiptimum nuncium et procuratorem
et pro ut melius de iure fieri et esse potest Blasinum
Macharonum filium Angelini de Calvi absentem
tanquam presentem. Specialiter et expresse ad habendum
petendum exigendum recipiendum et reccuperandum pro ipso
constituente et eius nomine omnem quantitatem peccunie
et omne id et totus quicquid et quantum
ipse constituens habere et recipere debet et seu
petere et requirere potest poterit et debebit in
futurum, a Dexerino Mathanelo civis Ianue et
in bonis suis quodcumque et qualitercumque et tam causa
et occasione accomendationis quam quibuscumque aliis rationibus
seu excogitari possent tam per instrumenta et scripturas
extrahi exemplari signari et registrari faciendum
cassandum producendum deponendum exhibendum executioni
postulandum, sub eis iurandum promittendum et cavendum
in forma debita, executiones expediri faciendum
ellectionem petendum et habendum, ac semel et
pluries variandum laudes extimaciones et in solutum
dationes consequendum denunciandum et protestandum et protesta-
ciones, quascumque faciendum canellam levandum et
reclamandum, et causam ellevacionis canelle et recla-
mationis usque ad finem incluxiem prosequendum
confessiones promissiones quitaciones libraciones
absolutiones et fines, quascumque faciendum et recipiendum
et pactum de ulterius non petendo faciendum, iura
actiones et rationes vendendum et cedendum transigendum
paciscendum componendum compromittendum compromissa
terminos et instancias causarum prorogandum semel
et pluries, cum solenitatibus debitis, ex pro predictis
et quolibet predictorum si opus fuerit unum instrumentum et
plura confici faciendum notarii publici consolemnitatibus
debitis et cum quibuscumque promissionibus stipulacionibus renunciacionibus
clausulis et penis de quibus et pro ut dicto suo
procuratori melius videbitur.
TRANSCRIPT, COL. 2
Item generaliter ad omnes et singulas lites causas
questiones controversias et differentias, quas ipse
Giletus constituens habet et habiturus est et seu heredes
spectat quoscumque et qualitercumque cum dicto Dexerino
tantum et tam causa in occasione dicte
accomendacionis quem quibuscumque aliis rationibus occasionibus
vel causis cogitatis vel non cogitatis per instrumenta
et scripturas seu sive vel quovis alio non coram
quocumque iudice officio et magistractu tam ecclesia-
stico quam seculari civili et criminali et tam in
agendo quam in deffendendo.
Et ad libellum et libellos dandum et recipiendum
excipiendum et repplicandum, addendum minnendum
corrigendum et emendandum exceptiones deffectus
et omnia cuiuscumque generis opponendum, curiam,
forum, et iurisdictionem declinandum et iudicis officium
implorandum litem et lites contestandum pignus
bandi dandum et se excusandum, de calumnia et
veritate dicenda in animas ipsius Gileti consti-
tuentis iurandum et cuiuslibet alterius generis
iuramentum etiam in lites dandum prestandum et
subeundum ponendum et interrogandum, positionibus
et interrogationibus respondendum, titulos, testes, iura
et quascumque alias probationes faciendum producendum
et exhibendum, iurare videndum faciendum et
reprobandum, terminos et dilationes petendum
et habendum, ac dari et
assignari faciendum contumacias accusandum
curatorem et deffensorem dari petendum et faciendum
iudices notarios medios et bonos viros
elligendum et reccusandum, suspectos et
confidentes dandum recipiendum et reccusandum
assertorem et collactorem petendum in causis
concludendum, sententiam et sententias andiendum et ab
eis et qualibet parte earum et quolibet alio sibi
illato gravamine appellandum et appellationes
prosequendum, interdicta et sequestra tam
realiter quam personaliter faciendum et pro inde
relaxandum ipsum que Dexerini pro debitore
TRANSCRIPT, COL. 3
suspecto ipsius Gileti constituentis, capi detineri
incarcerari et arestari faciendum et
relaxandum. Unum procuratorem et plures
substituendum et substitutos revocandum isto
presenti mandato in suo robore permanente.
Et super predictis et in dependentibus emergentibus
assessoriis annexis et connexis a predictis et quolibet
predictorum ea omnia et singula faciendum que fuerint
neccessaria et opportuna et que ipsemet
Giletus constituens facere posset si presens
esset et que causarum merita et iuris ordo
postulant et requirunt etiam si talia forent
que mandatum exigerent magis speciale.
Dans, etc.
Promittens, etc.
Sub, etc.
Ex volens, etc.
TRANSCRIPT, COL. 4
Sub, etc.
Renuncians iuri de principali, etc.
Actum Ianue in bancis sub porticu domus
Angeli de Nigro et fratris, videlicet ad bancum
residencie mei notarii infrascripti, anno dominice nati-
vitatis M°CCCCLIII° indicione prima secundum Ianue
cursum die martis XXXª octobris paulo
post vesperas presentibus testibus Petro de
Mayolo et Michaele de Zoalio notariis
civibus Ianue ad hec vocatis et rogatis.